Volume 13. Stampati - Varie pag. 527-2

Volume 13. Stampati - Varie pag. 527-2

I tre Mesi di Maggio

Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano

{75} Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali R[oma]no.

Ad Ostiarios.
Suscepturi, filii carissimi, Officium (2) Ostiariorum, videte quae in domo Dei agere debeatis. Ostiarium oportet percutere cymbalum, et campanam; aperire Ecclesiam, et Sacrarium; et librum aperire ei, qui praedicat. Providete igitur, ne per negligentiam vestram illarum rerum, quae intra Ecclesiam sunt aliquid depereat, certisque horis domum Dei aperiatis fidelibus, et semper claudatis infidelibus. Studete etiam, ut sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperitis, et clauditis, sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium, dictis et exemplis vestris claudatis (3) diabolo, et aperiatis Deo; ut divina verba quae audierint corde retineant, et

Note


2) Orig. officium.
3) La finale della parola si legge male.