Volume 13. Stampati - Varie pag. 530

Volume 13. Stampati - Varie pag. 530

I tre Mesi di Maggio

Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano

Deo placere potestis, si lucem Deo manibus praeferentes, operibus tenebrarum inserviatis, et per hoc aliis exempla perfidiae praebeatis. Sed sicut veritas dicit. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, Qui in caelis est (1) (b1). Et sicut Apostolus Paulus ait. In medio nationis pravae, et perversae lucete, sicut luminaria in Mundo, verbum vitae continentes (2) (b2). Sint ergo lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, ut filii lucis sitis (3) (b3). Abjiciatis ergo opera tenebrarum, et induamini arma lucis (4) (b4). Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate. (5) (b5) Quae sit vero ista lux, quam tantopere inculcat Apostolus, ipse demonstravit subdens. Fructus enim lucis est, in omni bonitate, et justitia, et veritate (6) (b6). Estote igitur solliciti in omni justitia, bonitate, et veritate, ut et vos, et alios, et Dei Ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeretis, et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium per castam vitam, et bona opera oblati fueritis. Quod vobis Dominus concedat per misericordiam suam.

Note


1) Cfr. Mt. 5, 16.
2) Cfr. Phil. 2, 15 s.
3) Cfr. Lc. 12, 35.
4) Cfr. Rom. 13, 12.
5) Cfr. Eph. 5, 8.
6) Cfr. Eph. 5, 9.