Volume 13. Stampati - Varie pag. 1400

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1400

Dall'Ultima Revisione

1 - Quid Theologia Mystica

2. Acquisita et activa (1), est simplex intuitus divinae Veritatis a principio naturali proveniens.
Quotuplex est Oratio, seu Contemplatio supernaturalis infusa?
. 1. Oratio recolectionis. 2. Oratio quietis. 3. Oratio impulsus. 4. Oratio unionis.
Quid Oratio Recolectionis?
. Est q[uan]do Deus supernaturaliter colligit potentias totaliter, ut nihil eas pro tunc distrahere possit, et interim agit in animam.
Quid Oratio quietis?
. Est animae dilatatio in qua ipsa experitur mare gaudiorum, et pacis, ita ut videatur quod nihil amplius sit desiderandum. /
{5} Quid Oratio impulsus?
. Est q[uan]do Deus vibrat in animam aliquas sagittas amoris, per quas facit illam totaliter ardere, et desiderare sponsum, ut aliquando nisi Deus illam retineret exiret de corpore: et causant istae sagittae poenam intensissimam, quae tamen aliquando est etiam suavissima, nec est desiderabile quod transeat, in qua anima non est contenta nisi de solo Deo.
Quid Oratio Unionis.
. Est illa, in qua transformatur anima in Deum, et Ipsi totaliter unitur, et constituitur vera Sponsa illius.

Note


1) Et activa agg. post.