Volume 13. Stampati - Varie pag. 348

Volume 13. Stampati - Varie pag. 348

I tre Mesi di Maggio

Piissima erga Dei Genitricem devotio ad impetrandam gratiam pro articulo mortis ex Seraph. Doct. D. Bonaventura deprompta [Tributo quotidiano]

Per te expugnato hoste antiquo, sunt aperta fidelibus Regna Cœlorum.
Tu cum Filio tuo sedes ad dexteram Patris.
Tu ipsum pro nobis roga, Virgo Maria: quem nos ad judicandum credimus esse venturum.
Te ergo poscimus nobis tuis famulis subveni, qui pretioso sanguine Filii tui redempti sumus.
Æterna fac, pia Virgo, cum sanctis tuis nos gloria munerari (!).
Salvum fac populum tuum, Domina, ut simus participes haereditatis Fili (!) tui.
Et rege nos, et custodi nos in aeternum.
Per singulos dies, o Pia, te salutamus.
Et laudare te cupimus usque in aeternum mente, et voce.
Dignare, dulcis Maria, nunc, et semper nos sine delicto conservare.
Miserere pia nobis, miserere nobis.
Fiat misericordia tua magna nobiscum, quia in te, Virgo Maria, confidimus.
In te, dulcis Maria, speramus, nos defendas in aeternum. /
{153} Te decet laus, te decet imperium, tibi virtus, et gloria in saecula saeculorum. Amen. (1)

Note


1) Segue, nell'edizione del fascicolo del 1860, la seguente orazione:
Oratio S. Augustini
Dicenda genibus flexis.
Domine Jesu Christe, qui pro redemptione mundi nasci voluisti, circumcidi, a Judaeis reprobari, a Juda traditore osculo tradi, vinculis alligari, sicut agnus innocens ad victimam duci, atque conspectibus Annae, Caiphae, Pilati, et Herodis indecenter offerri; a falsis testibus accusari, flagellis et opprobriis vexari, sputis conspui, spinis coronari, colaphis caedi, arundine percuti, facie velari, vestibus exui, Cruci clavis affigi, in Cruce levari, inter latrones deputari, felle, et aceto potari, et lancea vulnerari. Tu Domine, per has sanctissimas poenas Tuas, quas ego indignus recolo, et per sanctam Crucem, et mortem Tuam, libera me et omnes animas pretioso Sanguine tuo redemptas a poenis inferni: et omnes perducere digneris quo perduxisti Latronem Tecum crucifixum. Qui cum Patre, et Spiritu Sancto vivis, et regnas in saecula saeculorum. Amen.