Volume 13. Stampati - Varie pag. 535

Volume 13. Stampati - Varie pag. 535

I tre Mesi di Maggio

Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano

Ad Presbyteros.
Consecrandi (1), filii dilectissimi, in Presbyteratus officium, illud digne suscipere, (2) ac susceptum laudabiliter exequi studeatis. Sacerdotem enim oportet offerre, benedicere, praeesse, praedicare, et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est, ac providendum, ut caelestis sapientia, probi mores, et diuturna justitiae observatio ad id electos commendant. Unde Dominus praecipiens Moysi, ut septuaginta viros de universo Israel in adjutorium suum eligeret, quibus Spiritus Sancti dona divideret, suggessit; quos tu nosti, quod senes populi sunt (3) (b1). Vos siquidem in septuaginta viris, et senibus signati estis; si per Spiritum septiformem Decalogum legis custodientes, probi, et maturi in scientia similiter et opere eritis. Sub eodem quoque mysterio, et eadem figura in novo Testamento (4) (b2) Dominus septuaginta duos elegit, ac binos ante se in praedicationem misit, ut doceret verbo simul, et facto ministros Ecclesiae fide, et opere debere esse perfectos, seu geminae dilectionis, Dei scilicet, et proximi virtute fundatos. Tales itaque esse studeatis, ut in adjutorium Moysi, et duodecim Apostolorum, Episcoporum videlicet catholicorum, qui per Moysen, et Apostolos

Note


1) Precedono la parola alcune lettere della medesima, poi cancellate.
2) Seguono alcune lettere cancellate e illegibili.
3) Cfr. Ex. 24, 1; 24, 9.
4) Cfr. Lc. 10, 1 ss.