Volume 13. Stampati - Varie pag. 810

Volume 13. Stampati - Varie pag. 810

Lettere Latine

3 - A D. Melia e D. FaĆ  di Bruno

Et ideo vigilare debemus omni tempore ut fides nostra et per meditationem (1) aeternarum veritatum, et per supernarum contemplationem, et per Mundi contemptum, et per cordis munditiam (2) perficiatur secundum id quod scriptum est = beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (b1) = (Matt: c. 5. v. 8). Spes autem quae semper sanctis operibus abundare debet in timore Dei, qui est initium Sapientiae (3) (b2), et fiducia in Christo Jesu nutriri, roborari, ac perfici debet, ut cum apparuerit (b3) non confundamur ab Eo in adventu Ejus.
Charitas vero quae (4) diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum (5), qui datus est nobis (6) (b4) quaerit semper usque ad perfectam justitiam molimina meliora, dilatatur enim (7), et perficitur sive fovendo fraternam dilectionem, sive zelando zelum Dei (8) (b5), et zelum animarum, sive annuntiando, et servando pacem inter fratres, sive diligendo inimicos, sive orando pro calumniatoribus (9) (b6), et persequentibus nos propter justitiam, sive benefaciendo omnibus etiam iis, a quibus malum recipimus, sive

Note


1) Segue un et cancellato.
2) Orig. per angelicam puritatem.
3) Cfr. Ps. 110, 10. Per il seguente cum apparuerit cfr., p.e., Ps. 16, 15.
4) Segue un segno di richiamo annullato.
5) Per Spiritum Sanctum agg. post.
6) Cfr. Rom. 5, 5.
7) Enim agg. post.
8) Cfr. 3 Reg. 19, 10.
9) Cfr. Lc. 6, 28.