Volume 13. Stampati - Varie pag. 813

Volume 13. Stampati - Varie pag. 813

Lettere Latine

3 - A D. Melia e D. Faà di Bruno

Virginitatem, ad Pudicitiam, ad carnis Macerationem, ad Mansuetudinem, ad Clementiam, ad Humilitatem, ad voluntariam Paupertatem, ad Studiositatem, ad Silentium, et ad Modestiam (1), quae praecipue in nobis oportet ut nota sit omnibus hominibus (2) (b1).
Fortitudo denique perficitur, et coruscat in Magnianimitate (!), in Magnificentia, in Patientia, in Longanimitate, in Constantia, et in Perseverantia, quam etiam ut speciale et nobis omnino necessarium. (!) Donum Dei sine intermissione orantes (3) (b2) postulare debemus. Nam scriptum est = Non qui incoeperit, sed qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (b3) (b4) = ((4) /
{11} Scimus quod scriptum est (Prov: c. 9. v. 1) = Sapientia aedificavit sibi domum, (5) excidit columnas septem (b5). =. Et hoc est magnum, et admirabile divinae misericordiae opus, quod Deus per Gratiam D.N.J.C. operatus est in nobis (6) (b6) per lavacrum Regenerationis (7) (b7), sicut Baptizati sumus in C[hristo] J[esu] D[omino] N[ostro] (8) (b8).

Note


1) Orig. Modestia.
2) Cfr. Phil. 4, 5.
3) Cfr. 1 Thes. 5, 17.
4) Il Pallotti - nel manoscritto - lasciò la parentesi aperta senza andare avanti. Cfr. Mt. 10, 22, ovv. 24, 13. Nota che le parole omnino […] salvus erit = ( vennero scritte, verticalmente, a margine del foglio.
5) Segue un et cancellato.
6) Cfr. Mt. 26, 10.
7) Cfr. Tit. 3, 5.
8) Cfr. Rom. 6, 3.