Volume 13. Stampati - Varie pag. 847

Volume 13. Stampati - Varie pag. 847

Lettere Latine

5 - Ai Sacerdoti dell'Impero Britannico

voluntate Dei unusquisque nostrum (1) ministerium suum impleat (2) (b1) per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.
Quid est, quod homo ignotus, imperitus, et qui sub altero coelo quammaxime longe est a vobis audet per epistolam venire ad Vos?
Parcat Reverentia vestra viro (3) contemplanti miram divinae Providentiae ordinationem, quae facta est super vos (4), et copiam gratiarum, et donorum Dei, quae data est Vobis, quia (5) in infirmitate mea mihi non suppetunt vires ad continendos sensus summae laetitiae, et spei, qui sunt in corde meo pro vobis, et pro Ecclesia Christi, quae est in terra vestra.
Certus sum enim, quod R[everentia] V[estra] in illa charitate, quae per Spiritum Sanctum diffusa est in cordibus vestris (6) (b2), quaeque, sicut D.N.J.C. oravit Patrem, facit omnes credentes in Christum ut unum cum Deo, sicut Pater, Filius, et Spiritus Sanctus unum sunt (7) (b3), benigne patitur audire me imperite loquentem, et non ut sapientem in cathedra, sed ut minimum inter fratres in Domo Dei.
Primum quidem gratias ago Deo meo, quia

Note


1) Orig. vestrum.
2) Cfr. 2 Tim. 4, 5.
3) Segue un debili annullato.
4) Orig. pro vobis.
5) Orig. et ideo.
6) Cfr. Rom. 5, 5.
7) Cfr. Io. 17, 21-22.