Volume 13. Stampati - Varie pag. 882
Volume 13. Stampati - Varie pag. 882
Lettere Latine
6 - Al Card. V. Macchi e colleghi
os meum sicut per os Asinae Balaam (1) (b1) loquatur Angelus Domini: tamen certus sum quod Tu in bonitate tua respicis me saltem ut errantem ovem de Ovili Christi, et audis me non ut sapientem in Cathedra, sed ut vocem ovis belantis ad Pastorem dum lupi hinc inde numero et feritate excrescentes gregem Christi dispergere nituntur: ergo ut ovis exterrita propter lupos, sed respiciens ad primarios Pastores, qui sunt in Ovili gaudens cum spe belatus extollo quantum valeo sed in Christo J[esu] D[omino] N[ostro]: et apud Eminentiam (2) tuam nominatim quia per Te et caeteri in Ecclesiae Principatu Fratres tui (3) possunt audire me.
At quid est, quod inter plurimas oves divina repletas pinguedine, et mira sanctitate, doctrina, et peritia saginatas una est et haec minima, et debilis, et infirma, et clauda, lepra et ulceribus foedata, et vulneribus sauciata, quae audet belare?
Quia quanto plus omnibus indiget, et sospitate caret (4), et infirmitate laborat tanto magis belare constringitur.
Sed iterum parcat Eminentia tua, quia scias oportet, quod si inter molestos oviculae belatus irrepserit haedinus strepitus non voluntatis, sed (5)
Note
1) Cfr. Num. 22, 22-30. Si tengano presenti le circostanze nelle quali il Pallotti scrive (determinate, tra l'altro, dalla «Repubblica Romana»).
2) Parola ritoccata.
3) Orig. quia per te et caeteri et omnes possunt audire me.
4) Parola ritoccata.
5) Orig. est.