Volume 13. Stampati - Varie pag. 884
Volume 13. Stampati - Varie pag. 884
Lettere Latine
6 - Al Card. V. Macchi e colleghi
fere in omnibus finibus terrae? Quare facta est meretrix Civitas fidelis (1) (b1), et ubi habitabat justitia nunc omnis injustitia dominatur (2) (b2), et argentum ejus versum est in scoriam? (3) (b3) Quare? A… A… A… nescio loqui (4) (b4).
Unum verum quod nos, quos coelestis Pater familias posuit custodes (5) (b5) in Agro et infimi Ordinis Pastores in Ovili defecimus e viis nostris, et nobis dormientibus venit inimicus homo et superseminavit zizania (6) (b6), et veniente lupo dimisimus oves, et lupus rapit, et dispergit oves (7) (b7).
Alterum verum quod astiterunt Reges terrae, et Principes pene convenerunt in unum (non scienter ut puto) sed revera convenerunt adversus Dominum, adversus Christum ejus (8) (b8) injustis, ne dicam impiis, legibus alligantes pastoralem sollicitudinem illorum, quos idem D.N.J. Christus (9) posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit praetio magno (10) (b9).
Sed tamen et verum super omnia, quod Christus assistens Pontifex futurorum bonorum quando per
Note
1) Cfr. Is. 1, 21.
2) Cfr. Ps. 118, 133.
3) Cfr. Is. 1, 22.
4) Cfr. Ier. 1, 6.
5) Cfr. Cant. 1, 5.
6) Cfr. Mt. 13, 25.
7) Cfr. Io. 10, 12.
8) Cfr. Ps. 2, 2.
9) Seguono, cancellate, le parole Sponsus animarum nostrarum.
10) Cfr. Act. 20, 28-29.