Volume 13. Stampati - Varie pag. 890
Volume 13. Stampati - Varie pag. 890
Lettere Latine
6 - Al Card. V. Macchi e colleghi
Sicut fui cum Moyse ita ero tecum [,] non dimittam te, nec derelinquam te: confortare, et esto robustusā¦ confortare igitur, et esto robustus valdeā¦ Ecce praecipio tibi confortare, et esto robustus. Noli metuere, noli timere, quia tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris (b1). =
Et recte dictum (1) est plus Vobis (2) quam Josue quia Petro ut Christi Vicario (3), et Vobis (4) per Ipsum (5) ut Ejus adjutoribus inter furentes hujus saeculi fluctus Naviculae regimen datum est per universam Ecclesiam, Josue vero non sic.
Et sicut posuit Vos (6) Dominus Principes in Regno suo etiam ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis: ad alligandos Reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferrei[s] (7) (b2) prout exigit sanctissimi Nominis sui gloria, et Animarum salus, ita plus Vobis (8) quam Ezechieli dicit Dominus (Ezech: c. 3. v. 7. 8. 9) = Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire Me: omnis quippe Domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum.
Note
1) Orig. dicitur.
2) Orig. vobis.
3) Vicario agg. post.
4) Il Vobis sovrasta un per cancellato e spostato.
5) Segue un Vobis cancellato.
6) Orig. vos.
7) Cfr. Ps. 149, 7-8.
8) Segue una virgola annullata.