Volume 13. Stampati - Varie pag. 910
Volume 13. Stampati - Varie pag. 910
Lettere Latine
6 - Al Card. V. Macchi e colleghi
Principes Ecclesiae Christi: et Vos in die novissimo juxta divinas promissiones accipietis Coronam justitiae (1) (b1) in C[hristo] J[esu] D[omino] N[ostro]. Et videbunt omnes tribus terrae, quod illi, qui secundum Dei voluntatem positi sunt ad regenda temporalia, hi sunt qui per Fidem in Christo utuntur hoc Mundo tamquam non utantur (2) (b2), et possident tamquam non possidentes (3) (b3).
Et iterum gratias ago Deo meo (4) (b4) cum spe in C[hristo] J[esu] D[omino] N[ostro], quod per hujusmodi Fidei vestrae quotidiana prodigia, quae inter temporalis Regiminis moderamina lucebunt, firmabitur Imperium, et Ecclesia Christi magis ac magis florebit, et dilatabitur per universam terram (5) (b5).
Et laetabitur in aeternum universa Ecclesia Sanctorum pro Vobis non solum quia super omnes in Christo divites facti estis omnium (6) donorum secundum supereminentem (7) (b6) mensuram divinae donationis (8) (b7) in sanctificationem (9) (b8) vestram, et in aedificationem (10) (b9) totius Corporis (11) Christi.
Note
1) Cfr. 2 Tim. 4, 8.
2) Cfr. 1 Cor. 7, 31.
3) Cfr. 1 Cor. 7, 30.
4) Cfr. 1 Cor. 1, 4.
5) Cfr. 3 Reg. 2, 2.
6) Segue un gra di gratiarum annullato.
7) Cfr. Eph. 3, 10.
8) Cfr. Eph. 4, 7.
9) Cfr. 1 Thes. 4, 7.
10) Cfr. Eph. 4, 16.
11) Orig. corporis.