Volume 13. Stampati - Varie pag. 1287

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1287

Dal "Supplemento"

1 - Dissertatio contra Bodinum habita […] a domino Vincentio Pallotti 1817

S. Iosephus, ut Deipara Virgo S.ma familia, seu de Civitate David originem traxerunt; ergo in Iudaea, seu in Civitate David describi debebant; ideo in Celeberrimo S. Lucae testimonio habetur = eo quod esset de domo, et familia David. =
Tertio denique ut comprobetur etiam B.mam V. Mariam, suum nomen Censualibus Tabulis consignare debuisse; satis est animadvertere ipsam tantum remansisse in sua familia; et cum lex habebatur (1), ut in defectu virorum Mulieres describerentur, ad hoc ut familiae nomen in oblivionis vorticibus non versaretur, hinc concludendum B.ma V. M. describi debebat. S.mam Iosephi Conjugem Coheraedibus (!) caruisse, ex haeredem extitisse ex asse, probatissimi viri ostendunt, et ob id debuisse in tabulis describi ex lege, patet ex ipsa Divina ordinatione: […] handi (2) enim filiabus (idest haeredibus ex asse, et Cohaeredibus carentibus) paterna haereditas adjudicata (3) est; unde concludendum S. Lucae Testimonium esse omnino genuinum, et Temporis historiae cohaerere.
Sileat igitur scelestissimus Bodinus (4), ejus sententia in passum emendetur, Sacrilega scripta

Note


1) Parola ritoccata.
2) La prima parte della parola è assolutamente illegibile; la lettura che di essa da l'Hettenkofer (Sub phrasi) è del tutto inaccettabile.
3) Parola ritoccata.
4) Idem.