Volume 13. Stampati - Varie pag. 1403

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1403

Dall'Ultima Revisione

1 - Quid Theologia Mystica

De Unione Naturali.

Quid? (1)
. Consistit in uniendo Animam Deo cum suis potentiis in continua Oratione naturali meditationis, et contemplationis acquisitae cum adeptione, et exercitio omnium virtutum in gradu heroico ita ut acquiratur idem gradus puritatis, et amoris qui habetur in unione supernaturali, vel saltem gradus similis, qui importet perfectionem.
Qui sunt gradus Amoris Sponsalium, et Matrimonii?
. 1 Languere utiliter Idest cum affectu
2 Quaerere incessanter In omnibus, et per omnia
3 Operari indesinenter Grandia propter Sponsum
4 Substinere infaticabiliter Mundum, et Infernum
5 Appetere impatienter Cum praedictis impulsibus /
{8} 6 Currere velociter Per saltus de terra ad Coelum
7 (2) Audere vehementer Ad Matrimonium cum Deo
8 Stringere indissolubiliter Non quod non possit
solvi ex culpa ipsius animae

Note


1) Segue un piccolo segno annullato.
2) Idem.