Volume 13. Stampati - Varie pag. 316
Volume 13. Stampati - Varie pag. 316
I tre Mesi di Maggio
Piissima erga Dei Genitricem devotio ad impetrandam gratiam pro articulo mortis ex Seraph. Doct. D. Bonaventura deprompta [Tributo quotidiano]
{125} Tamquam lignum aquarum fontibus irrigatum uberrime; * in eo fructum justitiae propagabis.
Benedicta tu inter mulieres: * propter credulitatem sancti cordis tui.
Universas enim fœminas vincis pulchritudine carnis: * superas Angelos, et Archangelos, excellentia sanctitatis.
Misericordia tua, et gratia ubique praedicatur; * Deus operibus manuum tuarum benedixit.
Gloria Patri, &.
Ant. - Conforta, Virgo Maria, animam ejus qui invocat nomen tuum: quia misericordia tua, et gratia ubique praedicatur.
Ant. - Protegat nos.
Psalm. II.
Quare fremuerunt inimici nostri: * et adversum nos meditati sunt inania?
Protegat nos dextera tua, Mater Dei: * ut acies terribilis confundens, et destruens eos.
Venite ad eam, qui laboratis, et onerati estis: * et dabit refrigerium animabus vestris.
Accedite ad eam in tentationibus vestris: * et stabiliet vos serenitas vultus ejus.
Benedicite illam in toto corde vestro: * misericordia enim illius plena est terra.
Gloria Patri, &.