Volume 13. Stampati - Varie pag. 533
Volume 13. Stampati - Varie pag. 533
I tre Mesi di Maggio
Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano
vobis praestare dignetur, Qui vivit, et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
Ad Diaconos.
Provehendi, filii dilectissimi ad Leviticum Ordinem cogitate magnopere ad quantum gradum Ecclesiae ascenditis. Diaconum enim oportet ministrare ad Altare, baptizare, et praedicare. Sane in veteri Lege ex duodecim una Tribus Levi electa est, quae speciali devotione Tabernaculo Dei, Ejusque Sacrificiis ritu perpetuo deserviret. Tantaque dignitas ipsi concessa est, quod nullus, nisi ex ejus stirpe ad divinum illum cultum, atque officium ministraturus (1) assurgeret, adeo ut grandi quodam privilegio haereditatis, et Tribus Domini esse mereretur, et dici; quorum hodie, filii dilectissimi et nomen, et officium tenetis, quia in ministerium tabernaculi testimonii, id est Ecclesiae Dei, elegimini in Levitico officio, quae semper in procinctu posita, incessabili pugna contra inimicos dimicat, unde ait Apostolus; Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus (2) (b1). Quam Ecclesiam Dei veluti Tabernaculum portare,
Note
1) Orig. ministraturum.
2) Cfr. Eph. 6, 12.