Volume 13. Stampati - Varie pag. 532
Volume 13. Stampati - Varie pag. 532
I tre Mesi di Maggio
Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano
Baptisterium debet vergi. Studete itaque, ut ista visibilia ministeria, quae diximus nitide, et diligentissime complentes invisibilia horum exemplo perficiatis. / {77} Altare quidem sanctae Ecclesiae ipse est Christus, teste Joanne, qui in Apocalypsi sua altare aureum se vidisse perhibet stare ante thronum, in quo, et per quem oblationes fidelium Deo Patri consecrantur. Cujus altaris pallae, et corporalia sunt membra Christi, scilicet fideles Dei; quibus Dominus quasi vestimentis pretiosis circumdatur, ut ait Psalmista: Dominus regnavit decorem indutus est (1) (b1). Beatus quoque Joannes in Apocalypsi vidit Filium hominis praecinctum zona aurea, idest sanctorum caterva (2) (b2). Si itaque humana fragilitate contingat in aliquo fideles maculari praebenda est a nobis aqua caelestis doctrinae, qua purificati ad ornamentum altaris, et cultum divini sacrificii redeant. Estote ergo tales, qui sacrificiis divinis, et Ecclesiae Dei, hoc est corpori Christi digne servire valeatis, in vera, et catholica fide fundati, quoniam ut ait Apostolus. Omne quod non est ex fide, peccatum est, schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiae est (3) (b3). Et ideo, si usque nunc fuistis tardi ad Ecclesiam, amodo debetis esse assidui. Si usque nunc somnolenti, amodo vigiles. Si usque nunc ebriosi, amodo sobrii. Si usque nunc inhonesti, amodo casti. Quod Ipse
Note
1) Cfr. Ps. 92, 1.
2) Cfr. Apc. 1, 13.
3) Cfr. Rom. 14, 23.