Volume 13. Stampati - Varie pag. 783

Volume 13. Stampati - Varie pag. 783

Lettere Latine

2 - Agli alunni del Collegio Urbano

Propterea dum ipsa luget pro (1) innumeris de Ovili Christi errantibus ovibus, laetatur cum spe in Domino pro vobis.
Quia sicut Deus elegit vos de Mundo, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat (2) (b1), ita majorem charitatem dedit vobis Deus, quae per Spiritum Sanctum diffusa est in cordibus vestris (3) (b2); et ideo aquae multae, quae inundaverunt pene universam terram, non potuerunt in vobis estinguere charitatem vestram (4) (b3).
Et sicut scriptum est, diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (5) (b4): ita omnia mala, quae diebus nostris undique dominantur, vobis (6) cooperantur in bonum secundum Gratiam Vocationis sanctae (7) (b5).
Ideoque sicut benedixit vos Deus, et elegit, et posuit vos in Tabernaculo suo (8) (b6), ut unusquisque vestrum efficiatur strenuus miles Christi (9) (b7); ita vos in timore, et tremore (10) (b8) cordis vestri magis ac magis

Note


1) Seguono cancellate le parole plurimis de filiis suis deceptis.
2) Cfr. Io. 15, 16.
3) Cfr. Rom. 5, 5.
4) Cfr. Cant. 8, 7.
5) Rom. 8, 28.
6) Segue una parola fittamente cancellata ed illegibile.
7) Cfr. 2 Tim. 1, 9.
8) Cfr. Ps. 26, 5.
9) Cfr. 2 Tim. 2, 3.
10) Cfr. Eph. 6, 5.