Volume 13. Stampati - Varie pag. 789

Volume 13. Stampati - Varie pag. 789

Lettere Latine

2 - Agli alunni del Collegio Urbano

= Et ibunt populi multi, et dicent / {3} Venite, et ascendamus ad Montem Domini, et ad Domum Dei Jacob: et docebit nos vias suas: et ambulabimus in semitis Ejus. Quia de Sion exibit Lex, et verbum Domini de Jerusalem (b1) = et omnes in unum venient haurire aquas cum gaudio de fontibus Salvatoris (1) (b2), et ipsi facient opera Fidei (2) (b3).
Et ideo gaudet in Domino (3) (b4) pro vobis universa (4) Ecclesia Sanctorum, et laetatur in spe Fidei vestrae, quae secundum mensuram gratiae donationis Christi (5) (b5) per charitatem operatur (b6) in vobis, et tanto plus operatur quanto graviores sunt necessitates Ecclesiae, et infirmitates populorum.
Et iterum gaudebit in Domino (6) (b7), quia per incrementa fidei vestrae magis ac magis florebit (7) (b8) Vinea Domini Sabaoth (8) (b9), et plus impinguabitur, et dilatabitur electum Christi Ovile: et tersis lacrymis surget Ecclesia Sponsa Christi quasi de deserto (9) (b10) magis pulchra, magis decora, et formosior, et magis deliciis affluens (10) (b11): et progredietur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut Sol, terribilis ut

Note


1) Cfr. Is. 12, 3.
2) Cfr. 1 Thes. 1, 3.
3) Cfr. Phil. 4, 4.
4) Parola ritoccata.
5) Cfr. Eph. 4, 7, e, per le parole seguenti, cfr. Gal. 5, 6.
6) Cfr. Phil. 4, 4.
7) Cfr. Cant. 2, 15.
8) Cfr., p.e., Rom. 9, 29.
9) Cfr. Cant. 8, 5.
10) Idem.