Volume 13. Stampati - Varie pag. 818
Volume 13. Stampati - Varie pag. 818
Lettere Latine
3 - A D. Melia e D. Faà di Bruno
Esurientes itaque, et sitientes justitiam (1) (b1) intelligamus oportet quantum praeesse debemus Domui nostrae, ut ipsa Domus, et columnae ita dilatentur in Domino, et ascendant in sublime et repleantur, et adornentur virtutibus, et divitiis J[esu] C[hristi] N[ostri] D[omini], / {13} ut ea justitia omni tempore inveniatur in nobis, quae luceat oportet coram hominibus (2) (b2) in iis, qui pro eodem Christo Jesu legatione funguntur in Ecclesia Dei (3) (b3).
Et gratias agamus semper (4) Deo nostro, quia sicut Ipse multifariam multisque modis olim (5) locutus est (6) Patribus in Prophetis, ita novissime locutus est nobis in Filio, Quem constituit Haeredem universorum (7) (b4).
Audiamus itaque in fide cum spe in Deo Unigenitum Dei filium, Qui datus est nobis (8) (b5) ab ipsa Æterna Charitate, et Qui ineffabili charitate (9) misericorditer aperit labia sua pro nobis (10) (b6) erudiens nos (11) (b7)
Note
1) Cfr. Mt. 5, 6. Seguono cancellate le parole juxta secundum Donum Electionis, et Vocationis nostrae. A questo punto il Pallotti si interrompe e riprende con le parole riprodotte nel testo.
2) Cfr. Mt. 5, 16.
3) Orig. in Vinea Domini sa. Cfr. 2 Cor. 5, 20.
4) Orig. gratias agere debemus.
5) Olim agg. post.
6) Segue cancellato un nobis in, poi spostato.
7) Cfr. Heb. 1, 1-2.
8) Cfr. Is. 9, 6.
9) Segue un paio di lettere cancellate.
10) Orig. misericorditer docet, et. Cfr. Ps. 50, 17.
11) Cfr. Tit. 2, 12.