Volume 13. Stampati - Varie pag. 822
Volume 13. Stampati - Varie pag. 822
Lettere Latine
3 - A D. Melia e D. FaĆ di Bruno
dupliciter beatos, et quia immaculati in via (1), et quia meditantes (2) scrutamini testimonia Domini et ideo ambulatis in Lege Domini, et in toto corde exquiritis Eum (b1) (3), et propterea Praeceptum Domini impletur ex toto corde [,] ex tota mente, ex tota anima, ex totis viribus.
Custodiamus igitur Scientiam Sanctorum in nobis non solum pro nobis, sed etiam pro iis, quos dedit nobis Pater noster coelestis in Vinea Domini Sabaoth.
Et nos (4) intuentes in fide cum spe Dominum nostrum Jesum Christum in Templo in medio Doctorum audientem illos, et interrogantem eos (5) (b2), audire, et alios docere (6) debemus.
Qui sunt, qui revera ambulant in lege Domini, et ita ambulant, ut in toto corde, et simul in tota mente, in tota anima, et in omnibus viribus exquirant (7), idest diligant Eum (8), et ideo vere Beati nominantur et sunt? Juxta verba David responsum praecedit interrogationem. /
{15} Illi, Qui sunt (9) immaculati in via, et scrutantur
Note
1) In via agg. post. Cfr. il sopra citato Ps. 118.
2) Parola ritoccata.
3) Orig. eum.
4) Nos agg. post.
5) Lc. 2, 46.
6) Orig. erudire.
7) Segue un piccolo segno cancellato.
8) Idem.
9) La parola sovrasta un in via cancellato e spostato.