Volume 13. Stampati - Varie pag. 833

Volume 13. Stampati - Varie pag. 833

Lettere Latine

3 - A D. Melia e D. FaĆ  di Bruno

justitiam in virum perfectum (1) (b1) in plenitudinem aetatis Christi, per vias tamen (2) prudentiae relinquentes infantiam, existimemus nos infantiam vix attigisse juxta monitum divinae Sapientiae = Relinquite infantiam, et vivite et ambulate per vias prudentiae (b2) = (Prov: c. 9. v. 6).
Sic facientes et domui vestrae praeesse scietis, et Ecclesiae Dei (3) diligentiam habebitis (b3) ita ut in Agro Domini et multa Templa Dei viva aedificabuntur, et diruta per poenitentiam reaedificabuntur, et ea quae sunt aedificata / {20} dilatabuntur, et ascendent in sublime, et ipsa magi[s] decora, magis pulchra, et formosa replebuntur divitiis J.C., et in Ipso, Qui (4) est summus angularis lapis consolidabuntur (5) (b4).
Vos autem fratres charissimi, quia jam non estis hospites, et advenae, sed estis cives Sanctorum et domestici Dei (6) (b5) servantes, et progredientes in Charitate Dei, et in dilectione (7) (b6) universae in Christo fraternitatis in Spiritu Sancto sine intermissione orate (8) (b7) espectantes misericordiam ejusdem D.N.J.C. in vitam aeternam. Amen.
Quod Deus intercedente B.ma Virgine Maria,

Note


1) Cfr. Eph. 4, 13.
2) Tamen agg. post.
3) Cfr. 1 Tim. 3, 5.
4) La parola appare scritta due volte; cancellata la prima stesura.
5) Orig. consolibuntur. Cfr. Eph. 2, 20.
6) Cfr. Eph. 2, 19.
7) Cfr. Eph. 5, 2. La parola appare corretta.
8) Cfr. 1 Thes. 5, 17.