Volume 13. Stampati - Varie pag. 859

Volume 13. Stampati - Varie pag. 859

Lettere Latine

5 - Ai Sacerdoti dell'Impero Britannico

immaculatas Agni delicias, et esurientes aeternas Dei divitias, et sitientes exultationem filiorum Dei (1) (b1) odio habetis omnia quae sunt in Mundo = (2) Quoniam (3) omne quod est in Mundo concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum, superbia vitae (4) quae non est ex Patre, sed ex Mundo est (b2) = (1. Ioa: c. 2. v. 16) (5),: (!) eo vel magis haec omnia odio semper habetis, scientes quod Clericorum castitas periclitatur in deliciis, paupertas spiritus in divitiis, humilitas periclitatur in honoribus; scientes etiam quod quidam appetentes divitias, et mundi illecebras, quod est Idolorum servitus (6) (b3) (b4), inciderunt in laqueum Diaboli (7) (b5), et erraverunt a catholica Fide.
Et prae gaudio emotum est cor meum de loco suo (8) (b6), quia vos ut filii divinae charitatis, et ut Sacerdotes Dei, Qui charitas est (9) (b7), viscera charitatis vestrae cum decore Catholicae Ecclesiae omnibus, et praecipue pauperibus, et his, qui sunt ex fratribus Christi minimis, semper peramanter ostenditis, quia vos habentes alimenta, et quibus tegamini his contenti

Note


1) Cfr. Iud. 16, 9.
2) Orig. virgola.
3) Orig. quia.
4) La parola appare scritta due volte; cancellata la prima stesura.
5) Il (1. Ioa: c. 2. v. 16) appare scritto due volte; cancellata la seconda stesura.
6) Cfr. Gal. 5, 20; (Eph. 5, 5.).
7) Cfr. 1 Tim. 6, 9.
8) Cfr. Iob. 37, 1.
9) Cfr. 1 Io. 4, 16.