Volume 13. Stampati - Varie pag. 858
Volume 13. Stampati - Varie pag. 858
Lettere Latine
5 - Ai Sacerdoti dell'Impero Britannico
vos (1) (b1), gradientes Ejus vestigia (2) (b2) imitamini etiam miram Ejus obedientiam, Qui cum sit Dominus universorum (3) (b3) factus est pro nobis obediens usque ad Mortem (4) (b4), propterea et vos in omnibus et semper in sanctificationem (5) (b5) vestram, et in aedificationem Corporis Christi (6) (b6) inventi estis obedientiae virtute praecipui, et (7) perfecte atque (8) humiliter subjecti his, qui vobis praesunt, et quos Dominus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (9) (b7), propter quod benedicit vos Dominus omni tempore cum omni benedictione spirituali in coelestibus (10) (b8) in Christo Jesu, ut efficiamini operarii inconfusibiles in Vinea Domini (11) (b9) Sabaoth, sicut jam effecti estis.
Et laetatum est cor meum in Domino etiam pro vobis, quia urgente Charitate Christi (12) (b10), quae est in vobis, sicut quotidie meditamini in Lege Domini (13) (b11), ita spectaculum facti estis Mundo, Angelis, et hominibus (14) (b12): quia vos in fide appetentes
Note
1) Cfr. 2 Cor. 5, 5.
2) Cfr. 1 Petr. 2, 21.
3) Cfr. 2 Mac. 14, 35.
4) Cfr. Phil. 2, 8.
5) Cfr. Rom. 6, 19.
6) Segue un facti f cancellato. Cfr. Eph. 4, 12.
7) Obedientiae […] et agg. post.
8) Orig. et.
9) Cfr. Act. 20, 28.
10) Cfr. Eph. 1, 3.
11) Cfr. Mt. 20, 1.
12) Cfr. 2 Cor. 5, 5.
13) Cfr. Ps. 118, 97.
14) Cfr. 1 Cor. 4, 9.