Volume 13. Stampati - Varie pag. 895
Volume 13. Stampati - Varie pag. 895
Lettere Latine
6 - Al Card. V. Macchi e colleghi
Et si Potentes de terra spretis omnibus supremae pastoralis sollicitudinis officiis in detrimentum Ecclesiae Christi noluerint Praeceptum Domini audire; adversus eos scriptum est (Psa: 2. v. 3. 4) = Dirumpamus vincula eorum, et projciamus (!) a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in Coelis irridebit eos: et Dominus subsannabit eos: tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos (b1). =
Sed laetatur in Domino universa Ecclesia Sanctorum, quia Vobis data est Gratia ad praedicandum Praeceptum Domini omnibus gentibus = Servite Domino in timore: exultate Ei (1) cum tremore. (2) Apprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (3) (b2) = et monendi sunt quod populo gravi iniquitate comminatus est Dominus per Isaiam (c. 3. v. 4. 5) = Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis, et irruet populus vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum [;] tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem (b3) =. Et cum perseve[ra]verunt populi (4) in via peccatorum (5) (b4) vehementer indignatus est Dominus, et in furore suo
Note
1) Orig. ei.
2) Seguono, due volte, le lettere iniziali di Apprehendite, cancellate perché scritte erroneamente.
3) Cfr. Ps. 2, 11.
4) Populi agg. post.
5) Cfr. Ps. 1, 1.