Volume 13. Stampati - Varie pag. 896

Volume 13. Stampati - Varie pag. 896

Lettere Latine

6 - Al Card. V. Macchi e colleghi

tradidit eos in ultionem, et missi sunt (1) qui ad mortem ad mortem, qui ad gladium ad gladium, qui ad famem ad famem, qui ad captivitatem ad captivitatem (b1) (Jer c. 15. v. 2).
Et sicut Deus dixit Filio suo, ita et Petro, et Vobis ut Ejus adjutoribus = Et reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos (b2) = (Psal: 2. v. 9) ita (2) non deest Vobis Gratia ad regendum populum sanctum Dei (3) sicut praecepit Vobis idem Dominus in virga ferrea, ut audiat, et custodiat praeceptum Domini. Dixit Deus in virga ferrea, quae revera in manu Pastoris est ferrea: sed sicut est ferrea in charitate, ita fortis est ut mors dilectio (4) (b3), quia est ferrea in illa charitate, quae, sicut docet Apostolus (I. Cor: c. 13. v. 4. et seqq) = Patiens est [,] benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur. (5) Non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt: non irritatur, non cogitat malum: non gaudet iniquitate: congaudet / {7} autem veritati. Omnia suffert: omnia credit: omnia sperat: omnia sustinet: charitas numquam excidit (b4) = et revera charitas numquam excidit, quia etiam quando tamquam vas figuli confringit (6) (b5) protervos,

Note


1) Et missi sunt agg. post.
2) Parola scritta due volte; cancellata la prima stesura.
3) Cfr. l'«Oremus et pro beatissimo Papa nostro» della liturgia dei Presantificati (Venerdì Santo).
4) Cfr. Cant. 8, 6.
5) Orig. punto e virgola.
6) Cfr. Ps. 2, 9.