Volume 13. Stampati - Varie pag. 1135

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1135

Deposizioni Processuali

1 - Deposizione di S. Vincenzo Pallotti sulla Serva di Dio Suor M. Luisa Maurizi, Mantellata (1770-1831)

Santissima, degli Angeli e dei Santi, era il suo appoggio. /

{730} {(40)} Die 9 Maji anni 1831 in monasterio Mantellatarum Romae moritur Ven. S. D. Die 4 eiusdem mensis cum Ven. Vincentius Pallotti [in] Monasterium veniret, V. D. F. reperit infirmam et [in] lecto iacentem. Idcirco accessit ad eius cubiculum ut confessionem exciperet. In expianda conscientia sua Ven. D. F. assuetum fervorem ostendit. Augescente morbo, viatico Corporis Christi est refecta. Cum ingenti pietate atque animi laetitia. Quo proprius (!) accedebat mors eo vita perfectior. Sacro oleo eximia pietate instructa fuit. De Ven. Vincentii Pallotti consilio SS.ma Eucharistia ut denuo reficiatur proponitur. Cognito proposito, valde gavisa est. Angelicam sibi delatam dapem suscepit, insignia praebens virtutum argumenta. Inter morbi dolores Deo erat intime coniuncta per assiduam orationem. Sacramentis susceptis, veniam consodales voluit humiliter poscere. Earumque precibus sese commendans, sancta tradidit monita. Magis magisque saeviente morbo, itidem augebatur in ea pietatis studium. Idcirco eidem SS.ma Eucharistia iterum defertur. Viribus iam penitus deficiens inter communem admirationem Rosarium recitat. Spiritus fervorem, pietatis sensa V. S. D. iam moriturae Ven. Vincentius Pallotti verbis referre satis haud potest. Per summam pietatem recepit benedictionem in articulo mortis, atque illam peculiarem Ordinis