Volume 13. Stampati - Varie pag. 1279
Volume 13. Stampati - Varie pag. 1279
Dal "Supplemento"
1 - Dissertatio contra Bodinum habita […] a domino Vincentio Pallotti 1817
Sequens S. Lucae Testimonium est omnino genuinum [.]
S. Lucae verba cap. 2. [vv. 1-6]
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur Universus orbis. Haec descriptio prima facta est a Praeside Syriae Cyrino: / {4} et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam Civitatem. Ascendit autem et Ioseph (1) a Galilaea de Civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethleem: eo quod esset de domo, et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi impleti sunt dies, ut pareret. (b1) =
Quo posito Testimonio, ejusdemque rite intellectis terminis, ad hoc ut tamquam genuinum habeatur, ad abundantiam potius, quam ad necessitatem plura expendamus oportet.
Primo equidem requiritur, ut agnoscamus num praefata Evangelistae verba in omnibus SS. Scripturarum Codicibus, atque Editionibus reperiantur. Secundo num eo tempore mos apud Romanos Imperatores invaluit, ut Universum Imperium describeretur.
Note
1) Il copista usa indistintamente - per le maiuscole - la I e la J. Usiamo sempre la I.