Volume 13. Stampati - Varie pag. 1280
Volume 13. Stampati - Varie pag. 1280
Dal "Supplemento"
1 - Dissertatio contra Bodinum habita […] a domino Vincentio Pallotti 1817
Tertio num descriptio illa a S. Luca memorata peracta est a Praeside, sive Praeside Syriae Cyrino. Quarto num S. Iosephus, et B.ma V. Maria Augustano Edicto ita (juxta humanam ordinationem) parere deberent, ut ipsis a Galilaea de Civitate Nazareth in Iudaeam in Civitatem David gradus faciendus erat.
Quae quidem omnia si ratione ductus, et aliqua claritate ostendam, impudens Bodini vultus nimio suffultus rubore appareat, antichristiana ejus sententia e medio / {5} tollatur, ejusdemque Sacrilega Scripta perpetuo cum Auctoris dedecore, et summo Agiographi honore, necnon et maxima Catholicae Religionis veneratione flammis donetur.
Sed jam ratio Muneris mei, et temporis angustiae postulant, ut non remorante pede ad Singula Disputationis capita breviter expendenda deveniam.
Et primo ostendendum nobis est, laudatum S. Lucae Testimonium genuinitatis notam portendere; quod facili ratione assequi possumus; ad id enim comprobandum satis est, ut consulamus non solum primigenium S. Lucae Codicem, verum et singulas versiones, Syriacam nimirum, Arabicam, Persicam, et AEthiopicam, nec non et universos latinos Codices; sed numquam ipse Bodinus (nisi omni rationis indicio sit destitutus) in dubium revocare potuit, laudata S. Lucae scripta inter genuina esse accensenda; non dico si enunciatas Versiones ad severioris critices examen revocet, sed tantum si cujuscumque aetatis Scripturas consulat; si interruptam