Volume 13. Stampati - Varie pag. 1281
Volume 13. Stampati - Varie pag. 1281
Dal "Supplemento"
1 - Dissertatio contra Bodinum habita […] a domino Vincentio Pallotti 1817
traditionem potius quam reijcere, approbet, si consonum omnium Christifidelium Societatum consensum respiciat; id enim quod Superius laudato loco refert S. Lucas, tam longe lateque per Catholicam Ecclesiam est propagatum, ut in omnibus (sicut arbitror) Martyrologiis enunciatur; ideoque si nostra, et totius Ecclesiae sententia Bodino non arridet, ipse inter nullius Religionis (1) cultores, vel (2) ad minus inter hebetes aut Stipites erit accensendus.
Sed jam Orationis ordo postulant [! - leggi postulat], ut ad alteram dissertationis / {6} partem comprobandam properem, ad ostendendum nimirum eo tempore, quo D. N. Iesus C. inter homines super terram est conversatus (3) (b1), non abs re erat, ut Romani Imperatores per universum Imperium censum «indicerent», sed cum id ipsemet adversarius inficiari non audeat, inutile prorsus est (4), ut in medio singula afferam testimonia, quibus Propositionis veritas magis, magisque eluceat; ideoque ad tertiam Dissertationis partem pertractandam deveniam oportet.
In hoc itaque loco mihi est ostendendum, descriptionem a Caesare Augusto indictam, et a S. Luca memoratam fuisse a Praeside, sive Praeside Syriae Cyrino peractam, quod ut aliqua claritate perficiam notare praestat, Caesarem Augustum a subacta
Note
1) Parola ritoccata.
2) Idem.
3) Cfr. Bar. 3, 38.
4) Parola ritoccata.