Volume 13. Stampati - Varie pag. 1283

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1283

Dal "Supplemento"

1 - Dissertatio contra Bodinum habita […] a domino Vincentio Pallotti 1817

cum extraordinaria Potestate, et in alias forsitan Orientis provincias ad Censum (1) peragendum; ita ut in tali Munere (2) Cyrinus ipse, potius legatus, quam Praeses vocari potest; eo vel magis quod vox illa, quae habetur in Graeco textu ad significandum ejusdem Cyrini munus et , potest accipi non de Praeside tantum, sed de (3) quavis potestate ita ut dici possit Procurante, potius quam Praesidende (!) Syriae Cyrino. Hinc S. Iustinus (4) Martyr Apologia 2. Cyrinum vocat , idest Procuratorem; sed ad hoc ut magis, magisque (5) comprobetur, Cyrinum fuisse tantum Procuratorem, sive Legatum; prae oculis habeatur, Cyrinum inchoasse quidem, non autem perfecisse plenitudinem muneris; immo negotium Muneris vix inceptum deserere coactus est ob turbas Stomodrisentium, qui tunc temporis adversus (6) Romanos sese opposuerunt; ideoque Saturninus (7) Censum a Cyrino inchoatum promovit, et absolvit, cui (ut credere possumus) adjuncti sunt a Caesare Volumnius Procurator, et Pedanius legatus, quorum Iosephus (8) memoriam agit lib. 1. De Bello Iudaico

Note


1) La C copre una L.
2) Parola ritoccata.
3) Parola corretta.
4) V. su di lui Bibliotheca Sanctorum, vol. VII, coll. 12-17.
5) Parola ritoccata.
6) Idem. Sugli Stomodrisenti non si è ritrovato alcunché.
7) Cfr. Enciclopedia Cattolica, vol. V, col. 431.
8) Su Giuseppe Flavio cfr. Enciclopedia Cattolica, vol. VI, coll. 808-811.