Volume 13. Stampati - Varie pag. 1285

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1285

Dal "Supplemento"

1 - Dissertatio contra Bodinum habita […] a domino Vincentio Pallotti 1817

Iulianum Pometium (1) Graeco Textui suffragari notat, unde concludendum est, S. Lucam in mendum prolapsum minime fuisse, cum dixit; haec descriptio prima facta est a Praeside, sive (2) Praeside Syriae Cyrino.
Sed ad postremam dissertationis Partem peragendam (3) deveniam; ostendendum est enim, S. Iosephum, et B. mam V.M. Caesareo (4) Aedictio (!) ita parere debuisse, ut a Galilaea de Civitate Nazareth in Iudaeam in Civitatem David (5) (b1) pergere[n]t ut eorum nomen / {9} in Consularibus Tabulis describeretur; quod ut pateat Tria declaranda sunt; primum nimirum, num Cives tantum Romani, vel omnes, qui Romanorum Imperio subditi erant describebantur. Secundo num unusquisque describi debebat in loco originis, et possessionis. Tertio num etiam B.ma V. M. quamvis Mulier Nomen suum consigliare debebat. Quoad primum notare praestat, Censum fuisse per Universum Orbem Romano Imperio subjectum indictum; ideoque non solum Cives Romani, sed omnes, qui in eodem Imperio detinebantur. Quod ad Secundum spectat, facile ex Imperatorum legibus comprobatur, S. Iosephum, et

Note


1) V. Enciclopedia Cattolica, vol. IX, col. 1727.
2) Parola ritoccata.
3) Idem.
4) Idem.
5) Idem. Cfr. Lc. 2, 4.