Volume 13. Stampati - Varie pag. 1399

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1399

Dall'Ultima Revisione

1 - Quid Theologia Mystica

3 Fervor. 4 Gustus. 5 Contactus. 6 Amplexus. 7 Osculum. 8 Mors. 9 Annichilatio. 10 Transformatio.
Quomodo purgantur potentiae internae?
. Per Orationem.
Quid est Oratio (1)?
. A Scholasticis definitur = Petitio decentium a Deo =. A Mysticis = Elevatio mentis in Deum = lato modo.
Quotuplex est.
. Mentalis, et Vocalis.
Mentalis quomodo dividitur?
. In Meditationem, et Contemplationem. /
{4} Quid Meditatio?
. Oratio mentalis, qua per discursum ducimur unum ex alio sicut ex dolore, quem causat spina ficta in pede, deducimus dolorem causatum a spinis infixis capiti Christi.
Quid Contemplatio?
. Simplex intuitus amorosus Divinae Veritatis.
Quot sunt partes Orationis Mentalis?
. Sex: Praeparatio remota, et proxima, Lectio, Meditatio, Gratiarum actio, Oblatio, et Petitio.
Quotuplex est Contemplatio?
. 1. Infusa et passiva (2), quae est simplex intuitus divinae Veritatis a principio supernaturali proveniens.

Note


1) Vedi in materia D.I.P., vol. VII, coll. 580-719.
2) Et passiva agg. post.