Volume 13. Stampati - Varie pag. 1484

Volume 13. Stampati - Varie pag. 1484

Dall'Ultima Revisione

3 - Ordo benedictionis aquae pro infirmis

Oremus.

Domine Jesu Christe, qui benedixisti quinque panes (1) (b1), et duos pisces in deserto, unde satiata sunt quinque millia hominum, Te supplices exoramus, ut bene dicere digneris hanc aquam, ut quicumque infirmus ex ea gustaverit / {8} accipiat sanitatem mentis et protectionem corporis, tutelam salutis, securitatem spei, corroborationem fidei, et charitatem Spiritus Sancti. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus in saecula saeculorum. Amen.
O piissima Virgo Maria humani generis Advocata, ecce appono hanc aquam in conspectu tuo, Teque humiliter deprecor, ut intercedere digneris apud Unigenitum Filium tuum Dominum nostrum Jesum / {9} Christum, ut huic aquae concedat virtutem sanandi omnes infirmitates, et omne malum, quod potest miseris evenire infirmis. Exaudi, benignissima, preces nostras. Suscipe, clementissima, vota nostra, et sicut es salus infirmorum (2), ita nunc impetrare dignare, ut haec unda sit remedium salutare quibuscumque aegrotantibus, ut sanitate recepta perenniter deserviant Filio Tuo Domino nostro, et Ejus Patri; qui cum Eo, et Spiritu Sancto vivit, et / {10} regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.

Note


1) Cfr. Mt. 14, 13-21.
2) Cfr. Litanie Lauretane.