Volume 13. Stampati - Varie pag. 528
Volume 13. Stampati - Varie pag. 528
I tre Mesi di Maggio
Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano
opere compleant, quod in vobis Dominus perficiat per misericordiam suam.
Ad Lectores.
Electi [,] filii carissimi, ut sitis Lectores in domo Dei nostri, officium vestrum agnoscite, et implete. Potens est enim Deus, ut augeat vobis gratiam perfectionis aeternae. Lectorem siquidem oportet legere ea, quae (vel ei, qui) praedicat; et lectiones cantare, et benedicere panem, et omnes (1) fructus novos. Studete igitur verba Dei, videlicet lectiones sacras, distincte, et aperte ad intelligentiam, et aedificationem fidelium absque omni mendacio falsitatis proferre, ne veritas divinarum lectionum incuria vestra ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legitis, corde credatis, atque opere compleatis; quatenus auditores vestros verbo pariter, et exemplo vestro docere possitis. Ideoque dum legitis, in alto loco Ecclesiae stetis, ut ab omnibus audiamini, et videamini; figurantes positione corporali, vos in alto virtutum gradu debere conversari; quatenus cunctis, a quibus audimini, et videmini, caelestis vitae formam praebeatis; quod (2) in vobis Deus impleat per gratiam suam.
Ad Exorcistas.
Ordinandi, filii carissimi [,] in officium
Note
1) Segue un fruct cancellato e riscritto.
2) Segue un piccolo segno cancellato.