Volume 13. Stampati - Varie pag. 529

Volume 13. Stampati - Varie pag. 529

I tre Mesi di Maggio

Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano

Exorcistarum, debetis noscere quid suscipiatis. Exorcistam etenim oportet abjicere daemones, et dicere populo, ut (1), qui non comunicat det locum; (2) et aquam in ministerio fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos: et per impositionem manuum vestrarum, gratia Spiritus Sancti, et verbis exorcismi pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis. Studete igitur, ut sicut a corporibus aliorum daemones expellitis, ita a mentibus, et corporibus vestris omnem immunditiam, et nequitiam eijciatis; ne illis succumbatis, quos ab aliis vestro ministerio, effugatis (3). Discite per officium vestrum vitiis imperare, ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicus valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis / {76} daemonibus imperabitis, cum prius in vobis eorum multimodam nequitiam superatis. Quod vobis Dominus agere concedat per Spiritum suum Sanctum.

Ad Acolitos.
Suscepturi, filii carissimi, officium Acolitorum, pensate quod suscipitis. Acolitum enim oportet ceroferarium ferre: luminaria Ecclesiae accendere: vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare. Studete igitur susceptum officium digne implere. Non enim

Note


1) Parola ritoccata.
2) Segue un et cancellato e riscritto.
3) Parola corretta (effugiatis).