Volume 13. Stampati - Varie pag. 531

Volume 13. Stampati - Varie pag. 531

I tre Mesi di Maggio

Admonitiones Episcopi ante Ordinationem ad Ordinandos ex Pontificali Romano

Ad Subdiaconos.
1 Filii dilectissimi, ad sacrum Subdiaconatus Ordinem promovendi iterum atque iterum considerare debetis attente, quod onus (1) hodie ultro appetitis: Hactenus enim liberi estis, licetque vobis pro arbitrio ad saecularia vota transire; quod si hunc Ordinem susceperitis, amplius non licebit a proposito resilire, sed Deo, Cui servire regnare est (2) (b1) perpetuo famulari, et castitatem illo adjuvante, servare oportebit, atque in Ecclesiae ministerio semper esse mancipatos: proinde dum tempus est, cogitate, et si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini, huc accedite.
2 Adepturi, filii dilectissimi, officium Subdiaconatus sedulo attendite, quale ministerium vobis traditur. Subdiaconum enim oportet aquam ad ministerium Altaris praeparare, Diacono ministrare, palla altaris, et corporalia abluere; Calicem, et Patenam in usum Sacrificii eidem offerre. Oblationes, quae veniunt in altare, panes propositionis vocantur. De ipsis oblationibus tantum debet in altare poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in Sacrario remaneat. Pallae, quae sunt in substratorio Altaris in alio vase debent lavari; et in alio corporales pallae. Ubi autem corporales pallae lotae fuerint, nullum aliud linteamentum debet lavari, ipsaque lotionis aqua in

Note


1) Segue un vobis cancellato.
2) Cfr. 1 Thes. 1, 9.