Volume 13. Stampati - Varie pag. 765

Volume 13. Stampati - Varie pag. 765

Lettere Latine

1 - A Ferdinando II

miram Gratiarum, Virtutum, et donorum Dei varietatem, et copiam supereffluentem, quae data est Tibi, quia ipse sensus laetitiae, et summae spei secundum Deum in corde suo continere non valet.
Et certus sum, quod S[acr]a R[egia] M[aiestas] T[ua] in illa Charitate (1), Quae nobis peccatoribus dedit Unigenitum Dei Patris Filium, Quique venit non ministrari, sed ministrare (2) (b1), et cum hominibus conversatus est (3) (b2), clementissime patitur audire (4) me etiam imperite loquentem sub scabello pedum tuorum (5) (b3).
Primum quidem laetatus sum (6) (b4) in Domino (7) (b5), et gratias ago Deo (8) (b6) (b7) meo, et Patri D. N. J. C., quia dum fremebant Gentes, et Populi meditabantur inania (9) (b8), et Reges terrae sic videntes, et audientes mirati sunt, commoti sunt, conturbati sunt, et tremor apprehendit eos (10) (b9), et dolores vehementes passi sunt; intercedente vero B[eata] Dei Genitrice Maria, Virgine Immaculata per gratiam ejusdem D. N. J. C.

Note


1) Orig. charitate.
2) Cfr. Mt. 20, 28.
3) Cfr. Bar. 3, 18.
4) La parola sovrasta un etiam cancellato e spostato.
5) Cfr. Ps. 109, 1.
6) Sum agg. post. Cfr. Ps. 121, 1.
7) Cfr. Ps. 33, 3.
8) Cfr. 1 Cor. 1, 4 e 1 Cor. 14, 18.
9) Cfr. Ps. 2, 1.
10) Cfr. Ps. 47, 7.