Volume 13. Stampati - Varie pag. 766

Volume 13. Stampati - Varie pag. 766

Lettere Latine

1 - A Ferdinando II

Omnipotens, et Misericors Deus inter Reges plures mirabiliter (1) elegit Te ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos nobiles eorum in compedibus, et in manicis ferreis (2) (b1): sed ferreis in charitate, quia scriptum est, fortis ut mors dilectio (b2) (Cant: c. 8. v. 6) (3): et charitas est, quae etiam quando sicut vas figuli confringit protervos (4) (b3), secundum Deum in spiritu confringit, quia charitas numquam excidit (5) (b4). /
{2} Et revera in Charitate Christi sunt opera tua, quia secundum Regalis Vocationis, et electionis gratiam (6) Charitas J[esu] C[hristi] D[omini] N[ostri] (7) urget S[acra]m (8) R[egiam] M[aiestatem] T[uam] (9) (b5) ad Praeliandum in voluntate Dei (10) (b6) prout sanctissimi Nominis sui gloria, et salus Populorum expostulat; et ideo sicut multifariam multisque modis (11) (b7) Deus omni tempore locutus est Patribus, Populis, et Gentibus in Prophetis, et in

Note


1) Mirabiliter agg. post.
2) Cfr. Ps. 149, 8.
3) (Cant: c. 8. v. 6) agg. post.
4) Cfr. Ps. 2, 9.
5) Cfr. 1 Cor. 13, 8.
6) Secundum […] gratiam agg. post.
7) Segue un richiamo annullato.
8) Il Sm sovrasta un sacram cancellato.
9) Cfr. 2 Cor. 5, 14.
10) Cfr. Ps. 29, 6.
11) Cfr. Heb. 1, 1.