Volume 13. Stampati - Varie pag. 768

Volume 13. Stampati - Varie pag. 768

Lettere Latine

1 - A Ferdinando II

Et ideo omnes qui pie vivunt in Christo Jesu (1) (b1) fiducialiter gaudent, et laudantes benedicunt Domino (2) (b2), Qui sic fecit nobiscum misericordiam suam (3) (b3).
Et summa ratione dictum est fiducialiter gaudent: quia non solum ad regendum Populum tuum in justitia et aequitate secundum Dei voluntatem, sed etiam sicut decet S[acra]m R[egiam] M[aiestatem] T[uam] ad augendam in omnibus utilitatem Ecclesiae, praecipue Quae est in Regno tuo, et ad illam defendendam omni tempore, sicut Iosue (4), ita et Tibi dicit Dominus Omnipotens = Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam te, nec derelinquam te: confortare et esto robustus… confortare et esto robustus valde… Ecce praecipio tibi confortare, et esto robustus. Noli metuere, noli timere, quia tecum est Dominus Deus tuus ad quaecumque perrexeris (b4) (Iosu: c. 1. v. 5. et seqq) [.]
Sed gaudio magno valde laetatur in Domino universa Ecclesia Sanctorum sive Quae in Caelis (5) (b5) est, sive Quae in terris, quia diebus, quibus facta est meretrix Civitas fidelis (b6), et (6) in Civitate Domini

Note


1) Cfr. 2 Tim. 3, 12.
2) Cfr., come fonte remota, Dan. 3, 52-90.
3) Cfr. Eccli. 50, 24.
4) Sul personaggio di Giosuè v. Enciclopedia Cattolica, vol. VI, coll. 470-473.
5) Orig. caelis. Cfr. Col. 1, 20.
6) Facta […] et agg. post. Cfr. Is. 1, 21.