Volume 13. Stampati - Varie pag. 794

Volume 13. Stampati - Varie pag. 794

Lettere Latine

3 - A D. Melia e D. Faà di Bruno

Gratia nobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino J[esu] C[hristo] ut unusquisque nostrum fideliter impleat Ministerium (1) (b1) sanctum in voluntate Dei secundum donum (2) (b2) Electionis, et Vocationis sanctae (3).
Non potui usque adhuc secundum Dei voluntatem habere iter ad vos, sicut mihi gratissimum foret. Venio (4) tamen per praesentem Epistolam cum (5) spe omnis boni in C[hristo] J[esu] pro me, et pro vobis.
Forsitan nihil dicam quod non sciatis, sed sicut Charitas Christi urget me (6) (b3) loqui vobiscum (7), et vos in simplicitate cordis (8) (b4) audire, ita eadem charitas meliores ascensiones disponet in cordibus nostris (9) (b5) memorantes ea, quae jam audivimus, et praedicavimus secundum Evangelium C[hristi] J[esu] D[omini] N[ostri].
Et primum ex corde gratias ago Deo (10) (b6) meo quia vos, et plurimi vobiscum in terra Apostolatus

Note


1) Cfr. 2 Tim. 4, 5.
2) Cfr. Eph. 3, 7.
3) Gratia nobis […] sanctae agg. post.
4) Orig. venio.
5) Parola ritoccata.
6) Cfr. 2 Cor. 5, 14.
7) I versione: urget me scribere; II versione: cancellata ed illegibile; III versione: riprodotta nel testo.
8) Cfr., p.e., Eph. 6, 5.
9) Cfr. Ps. 83, 6.
10) Cfr., p.e., 1 Cor. 1, 4.