Volume 13. Stampati - Varie pag. 867
Volume 13. Stampati - Varie pag. 867
Lettere Latine
5 - Ai Sacerdoti dell'Impero Britannico
Verbo enim (1), et exemplo (2) (b1) debitam, et perutilem venerationem, et invocationem Sanctorum Dei, et Angelorum Ejus in sana doctrina (3) (b2) fideliter, et valentiori animo opportune praedicatis, et etiam importune (4) (b3) prout secundum Deum omnis ratio postulat ad haereticam pravitatem destruendam.
Et laetantur in Domino omnes Angeli, omnisque (5) Chorus Justorum quia per istam praedicationem vestram sicut et (6) vos; (!) ita et plurimae (7) ex Ovibus Christi vobiscum velociter ambulant in scientia Sanctorum; et illas divinas illustrationes, gratiam, et dona, quae per Angelorum Ministerium recipiunt, non in vanum (8) (b4) sed utiliter recipiunt, et fideliter custodiunt ad vitam aeternam assequendam.
Sed fides vestra, et charitas quae data est vobis sublimiores habet ascensiones in praedicatione de debita, utillima, et (non sine gravi ratione dici potest) necessaria veneratione, et invocatione SS.
Note
1) Enim agg. post.
2) Cfr. 1 Tim. 4, 12, nonché l'«Oremus pro Papa» diverse, 4).
3) Cfr. 2 Tim. 4, 3.
4) Cfr. 2 Tim. 4, 2.
5) La parola sovrasta un et cuncti cancellato.
6) Sicut et agg. post.
7) L' ita et plurimae sovrasta un et plures cancellato.
8) Cfr. Ex. 20, 7.
9) Segue un piccolo segno annullato.